Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 506 (Reg.2338)


Datierung: 791 07 25
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Othmari in eadem villa. Karolo imperatore. Richbodone abbate.

Ego in dei nomine Aotmar pro anima germani mei Reginberti quod mihi tradidit manu potestativa dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore, in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in pago lobodon. in Walahastat, et in Sigirichesheim, in Uluinisheim, et in Ciloluesheim, quantumcumque visus fuit habere, medietatem ex omnibus, tam mansis, campis, pascuis, pratis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, a die presente trado, atque transfundo in dominium sancti Nazarii, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die VIII kl. augi., anno XXIII regni domni nostri Karoli imperatoris gloriosissimi. S. Otmari, qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Engilwani, Bicconis. Ego Reginbertus monaclms et diaconus scripsi.