Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 500 (Reg. 1580)


Datierung: 780 06 12
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Sigeberti in eadem villa. Karolo rege. Helmerico abbate.

Ego Sigibertus et coniux mea Eberhilt pro dei intuitu vel pro animae nostrae remedio per hanc cartulam donationis sive testamentum donamus pariter ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur. ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est rem nostram in Walahastat, quidquid ibi habere visi fuimus, campis, pratis, pascuis, silvis, peruiis. A die presenti omnia ad integrum donamus, tradimus, atque transfundimus de iure nostro in ius et dominium sancti N. in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II idus iunii. Anno XII regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Sigeberti, et coniugis eius Eberhildis qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Egisberti, Engilberti, Egilberti, Wigberti. Ego Rudolfus scripsi, et subscripsi.