Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 494 (Reg. 868)


Datierung: 773 04 28

Donatio Lamberti in eadem villa. Karolo rege. Gundelando abbate.

Ego Lambertus dono pro remedio animae germani mei Agisberti, et coniugis eius Angilrade rem eorum quam ipsi mihi tradiderunt manu potestativa ut traderem ad sanctum dei mrem. Nazarium, qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatosque esse volo XVI iurnales de terra araturia in Walahastat, et I mancipium nomine Heroldum, a die presente in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., IIII kl. maii. Anno quinto regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Lamberti qui hanc donationem fecit. S. Bernoini, Williheri, Eigilberti, Egisberti, Theotberti, Reginberti, Trutbaldi, Egisberti. Ruotwini. Ego Harilandus scripsi.