Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 471 (Reg. 2274)


Datierung: 790 12 31
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Suarzlahi in eadem villa. Karolo imperatore. Rihbodone abbate.

Eodem etiam anno ego Suarzlah, dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit corporaliter in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Rihbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in Uluinisheim portionem mansi illius quem tradidit Ruotbertus, quae me contingit, a die presente in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II kl. ian. S. Suarzlahi qui hanc donationem fecit. S. Ermenoldi, Sigihelmi, Bicconis. Ego Rudolfus scripsi.