Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 472 (Reg. 2385)


Datierung: 792 07 08
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Werinheri in eadem villa. Karolo imperatore. Rihbodone abbate.

Anno XXIIII regni domni nostri Karoli gloriosissimi imperatoris, ego Werinheri et coniux mea Engildruth, pro remedio animarum nostrarum et pro aeterna retributione per hanc kartulam donationis donamus ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Rihbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est rem nostram in pago lobodoninse, quidquid in Uluinisheim habere visi sumus, et in Niuuenhoven, excepta I vinea, et mancipio I. Aliud totum quidquid in predictis locis habemus, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, a die presente de iure nostro in ius et dominium sancti N. tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod futurum esse minime credo, et reliqua omnia ut supra, usque: stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIII idus iulii. S. Werinheri, et Engiltrudis qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Nantherii filii eorum. S. Wegelenzonis, Herdrici, Ramberti, Heribaldi, Erkenberti, Sinonis, Alberici, Witdradi, Regilonis, Riebi, Egisheri, Reginoldi, Waningi, Bernuini, Risolfi, Erinfridi, Witdradi, Escrici. Ego Reginbertus scripsi.