Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 462 (Reg. 1495)


Datierung: 769 – 778 (- 780) 01 06
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Sikkonis et Geilsuindis in eadem villa. Karolo imperatore. Gundel. abbate.

Ego in dei nomine Sicgo et coniux mea Geilsuuint pariter donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, quidquid ego Sicgo coniugi meae in dotis titulum dedi, et ipsa a me accepit in Uluinisheim, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, domibus, edificiis, aquis, aquarumue decursibus omnia et ex omnibus ad integrum a die presente transfundimus de iure nostro in ius, et dominium sancti N. perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIII idus ian. Anno XII regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Sikkonis et Geilsuindis qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. Ego Grimarius scripsi.