Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 461 (Reg. 1636)


Datierung: 780 10 09 – 781 10 08
Ausstellungsort: Lorsch, publice.

Donatio Ruduuini, et Reginberti, in eadem villa. Karolo imperatore. Gundelando abbate.

In dei nomine ego Ruduuin, et Reginbertus pro dei intuitu, vel pro remedio animae matris nostrae Frenkin donamus ad monasterium quod constructum est in honore sancti Nazarii mris. Christi super fluvium Wisscoz in fine Bisistat in pago rinensi quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus I mansum, et III iurnales de terra araturia in Uluinisheim, a die presente de iure nostro, in ius et dominium iam dicti mris. tradimus atque transfundimus, ita ut deinceps, ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. publice. Anno XIII regni domni nostri Karoli regis gloriosi. Signum Ruduuini, et Reginberti, qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Ego Rudolfus recognovi et scripsi.