Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 460 (Reg. 1525)


Datierung: 779 03 07
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Liutolfi in eadem villa. Karolo I imperatore. Helmerico abbate.

Anno XI regni domni nostri Karoli regis, pro anima mea, et matris meae Heitae, ego Liutolfus dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., ubi Helmericus venerabilis abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo I iurnalem de terra araturia, in Uluinisheim, ipsum trado a die presente atque transfundo, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., n. martii. Signum Liutolfi, qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Geroldi, Bernhardi, Ermenoldi, Erkanfridi, Eggihardi. Ego Grimarius scripsi.