Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 442 (Reg. 858)


Datierung: 773 03 21
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Egilberti. Anno V regni domni nostri Karoli regis gloriosi. Gundelandus abba.

Ego in dei nomine Egilbertus dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Gundelandus abba preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo, in Cilolfesheim iurnales II de terra araturia, ad integrum a die presente, ut deinceps ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., XII kl. aprilis. S. Egilberti qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Engilberti filii eius. S. Egisberti, Gumberti, Egisheri. Samuel scripsit.