Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 443 (Reg. 2608)
Datierung: 798 02 17
Ausstellungsort: Lorsch
Nos in dei nomine Erimbaldus, et coniux mea Altsuind pro remedio animae nostrae donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Rihbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in Cilolfesheim, unum mansum cum omni aedificio superposito, et vineam in ipso manso, et XIIII iurnales de terra araturia, et mancipia Otmannum, Bougolfum, Wendildrudem, Gumbirgam, a die presente, trado perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur.. XIII kl. martii. S. Erimbaldi, et Altsuindis qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Hadeboldi fratris eius, Rutuuini, Sigeberti, Sigehelmi. Ego Reginbertus scripsi.