Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 419 (Reg. 1002)


Datierung: 774 05 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Erlulfi in eadem villa. Anno VI regni domni nostri Karoli imperatoris. Gundelando abbate.

Ego in dei nomine Erlulfus dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in Scrizesheim vineam I, et illam medietatem portionis meae quae contra partem Rudolfi, et fratris mei iacet. Hanc a die presenti trado in dominium sancti Nazarii, pro remedio animae meae, ut ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiat in augmentis. Si quis vero et reliqua omnia ut supra, usque: stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., kl. maii. S. Erlulfi qui hanc donationem fecit. Ego Samuel scripsi.