Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 418 (Reg. 260)
Datierung: 767 12 01
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine ego Rudolfus pro remedio animae meae, et germani mei Reginoldi, per hanc kartam donationis dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod appellatur Laur., super fluvium Wisscoz, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in Scrizzesheim, unum mansum cum casa, et molino, vineamque I, a die presente de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii, perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps habeatis potestatem facere quidquid exinde volueritis. Et si aliquis contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, auri unciam I, argenti uncias VI multa componat, et tamen quod repetit evendicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. kl. decembris. S. Ruodolfi qui hanc donationem fecit. S. Hertdrici, Giselhelmi, Gundridi, Gausoldi, Eberhardi, Isanberti, Engilberti, Salemanni. Ego Harilandus scripsi.