Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 417 (Reg. 42)


Datierung: 766 04 12
Ausstellungsort: Weinheim, publice

Donatio Hairiradi in Scrizzesheim. Anno XIIII regni Pippini regis. Gundelando abbate.

Ego Hairiradus pro dei intuitu vel pro animae meae remedio seu et pro aeterna retributione per hanc kartulam donationis sive testamentum dono a die presente ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod appellatur Lauresham, super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum, quae ibidem deservire videtur, ubi venerabilis vir Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago lobodonensi in villa cognominata Scrizzesheim vineam meam, ad integrum de iure meo in ius et dominationem sancti Nazarii, trado, atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, et quidquid ex ipsa vinea facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credo si ego ipse aut ullus ex heredibus meis, seu quaelibet extranea persona, quae contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, vel si quis eam infringere aut inmutare voluerit, inprimis iram dei omnipotentis incurrat, et insuper inferat vobis una cum sacratissimo fisco auri libram I, argenti pondera II multa substineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum in Finnenheim publice, II idus aprilis. S. Hairiradi qui hanc donationem fieri rogavit. S. Maurilonis, Haginingonis, Birichonis, Sigiuuini, Sigerici, Albaldi. Ego Wiglarius scripsi.