Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 407 (Reg. 2337)


Datierung: 791 07 10
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Guntberti in eadem villa. Anno quo supra, VI idus iulii.

Eodem vero anno ego Gumbertus dono pro remedio animae germani mei Bemheri ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore, in monasterio quod vocatur Laur., ubi Rihbodo abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam I videlicet vineam in Dossenheim, perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum proficiat omni tempore in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. die et tempore quo supra. S. Gumberi qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Tzogonis, Alboldi, Ekkihardi, Theotheri, Herici, Iboruuini. Ego Samuel scripsi et subscripsi.