Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 408 (Reg. 2276)


Datierung: 791 01 04

Donatio Macwini, in eadem villa. Anno quo supra, II n. ianuarii.

Item anno eodem ego Macuuinus dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in Dossenheim dimidium mansum, campis, silvis, vineis, pratis, pascuis. Similiter et in Sichenheim campi XIII iurn., et mancipia II Reginwizen, et filium eius Ratfridum, a die presente, ut deinceps ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. S. Macuuini qui hanc donationem fecit. S. Wigberti, Beinhardi, Wolf, Altberti, Engilberti, Irminoldi, item Ermenoldi, Aldonis. Ego Ruodolfus recognovi, et scripsi.