Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 396 (Reg. 3232)


Datierung: 828 12 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hungeri in eadem villa Ludewico rege. Adalungo abbate.

Anno XVo regni domni nostri Luodewici imperatoris. Ego Hungerus dono pro remedio animae et matris meae ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo. Hoc est rem meam in lobodon. in Hillinbach I vineam, a die presente trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps, ad ipsum locum sanctum proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., kl. decembris. S. Hungeri qui hanc donationem fecit. S. Reginberti, Bernheri, Engilbaldi, Beinhardi, Gundoldi, Vogonis, Sigiberti. Altwinus scripsit.