Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 371 (Reg. 3092)


Datierung: 815 05 20
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Adalsuindis in Hantsch. Anno IIo Lovdewici imperatoris.

In Christi nomine sub die XIII kl. iunii. Anno secundo domni nostri Luodowici gloriosissimi imperatoris ego Adalsuint cogitans cogitavi, ut aliquid ex rebus meis pro remedio animae meae, et pro remedio animae Ruotberti viri mei ad sanctum Nazarium martyrem tradere debuissem, quod ita et facere proposui, ea de causa ut pius dominus mihi in futuro veniam peccatorum nostrorum prestare dignetur, dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wisscoz sito, vel ad illos servos dei qui ibidem sub venerabili abbate Adalungo servire videntur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem proprietatis meae in pago loboduninse in villa quae dicitur Hantscuhesheim, quidquid ibidem videor habere, excepta I vinea, totum aliud tam mansis, terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, domibus, et aedificiis, aquis, aquarumue decursibus, et tria loca in Neckare ad vinnam faciendam, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum a die presenti, de iure meo in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps dominium habeatis tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam, in omnibus potestatem. Si quis vero quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus meis, seu quaelibet alia extranea persona, quae contra hanc donationem a me factam venire, aut eam infringere vel immutare voluerit, inprimitus iram omnipotentis dei, et sancti N. et omnium sanctorum dei incurrat, et tunc inferat una cum sociante fisco, auri uncias III, argenti pondera IIIIor, et nec sic quod repetit evendicare valeat, sed presens ista donatio omni tempore firma, et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., die et tempore quo supra. S. Adalsuindae quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Hadeberti, Burgolfi, Isanberti, Ratleibi, Wicberti, Racheri, Ruotfolchi, Duodonis, Betilonis, Starcheri, Eberhelmi, Geroldi, Hiltdrici. Ego Altuuinus scripsi.