Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 370 (Reg. 2947)


Datierung: 804 10 02 – 806
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Engiltrudae Ibidem. Karolo I. rege. Adalungo abbate.

Regnante domno nostro Carolo magno, gloriosissimo imperatore, ego Engildrud dono ad sanctum dei mrem. Nazarium pro remedio animae meae et parentum meorum Eberhardi, et Adeltrudae quod ipsi morientes mihi dereliquerunt, ut donarem ad monasterium quod vocatur Laur. in pago rinensi sito super fluvium Wisscoz, vel ad illos servos dei qui ibidem ubi ipse pretiosus mr. in corpore requiescit, et venerabilis Adalungus abba preesse videtur, die noctuque deo serviunt, donatumque in perpetuum esse volo I mansum in Hantscuhesheim, et XIIII iurnales de terra arabili, a die presenti et deinceps ut ad ipsum locum omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. S. Engiltrudis quae hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Wluingi, Gunthardi. Ego Reginbertus scripsi.