Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 368 (Reg. 3021)


Datierung: 812 11 13
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Winitheri in Hantscuhesheim. Anno XLV regni domni nostri Karoli magni gloriosissimi imperatoris. Adalungo abbate.

In Christi nomine ego Winitherus dono pro remedio animae Liutwini ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili viro Adalungo abbate domino servire videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago lobod. in Hantscuhesheim I iurnalem et dimidium a die presenti trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps ad ipsum sanctum locum omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., idus nov. S. Winitheri qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Hadeberti, Sigolfi. Ego Altuuinus scripsi.