Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 367 (Reg. 3017)
Datierung: 812 10 22
Ausstellungsort: Lorsch
Anno XLVo regni domni nostri Karoli gloriosissimi imperatoris ego Sigehardus pro remedio animae Engilgeri dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Vuisscoz sito, ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est I iurnalem de terra araturia in pago lobod. in villa quae dicitur Hantscuhesheim, a die presente trado atque transfundo in dominium sancti Nazarii, ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. , XI kl. nov. S. Sigehardi qui hanc donationem fecit. S. Ratwici, Adalbaldi, Richgeri, Ruotwardi, Egilberti, Ernusti, Walrici, Birnichonis. Ego Altwinus scripsi.