Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 362 (Reg. 2710)


Datierung: 800 10 25
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Erinberti in eadem villa.

In dei nomine ego Arnbertus pro remedio animae germani mei Wolfradi dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Uuisscoz sito, ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago lobod. in Hantscuhesheim I vineam a die presente de iure meo in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter possidendam, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum, et haec donatio omni tempore sit firma, et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die VIII kl. nov., anno XXXIIIo regni domni nostri Karoli magni, et beati imperatoris. S. Erimberti qui hanc donationem fecit. S. Nendingi, Heribalti, Heririch. Ego Reginbertus scripsi.