Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 337 (Reg. 1701)


Datierung: 782 03 04
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Gerenthilo in Hantscuhesheim. Anno XoIIIIo regni domni nostri Karoli.

Eodem anno II n. martii ego Gerentilo pro anima patris mei, dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse videtur. donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in Lob. in Hantscuhesheim I viniolam, unde colligi possunt XX siclae, vini, a die presente trado atque transfundo in Christi nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum Laur. die et tempore quo supra. S. Gerentilonis qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Ego Madelrat scripsi.