Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 338 (Reg. 1670)


Datierung: 782 02 24
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Huperti et Irminlindis coniugis eius in eadem villa. Anno quo supra. Helmerico abbate.

Nos in dei nomine Hucbreth et coniux mea Irminlindis, pariter donamus ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., sito super fluvium Wisscoz in pago rinensi, ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est I petiolam de vinea tradimus atque transfundimus, perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps ad ipsum sanctum locum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VI kl. martii, anno quo supra. S. Huperti et Irminlindis coniugis eius qui hanc donationem fecerunt. S. Leitdrati et Bernuini. Ego Rudolfus scripsi rogatus et subscripsi.