Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 334 (Reg. 1698)


Datierung: 782 03 06
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Eigilberti, et Attae, in eadem villa. Anno XoIIIIo regni domni nostri Karoli regis magni. Helmerico abbate.

Nos in dei nomine Eigilbertus et Atta pariter donamus ad sanctum N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Uuisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum, quae ibidem sub venerabili Helmerico abbate deo servire videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est rem nostram in pago lobod. in Hantscuhesheim, petiolam de manso, et in Suetzingun I iurnalem de terra, a die presente trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ut deinceps ad ipsum locum sanctum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II n. martii. S. Eigilberti, et Attae qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Grimherius recognovit, et scripsit.