Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 333 (Reg. 1605)


Datierung: 781 01 16
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Bubonis in eadem villa anno XoIIIo regni domni nostri Karoli, magni regis. Helmerico abbate.

In Christi nomine ego Bubo dono pro anima genitricis meae Cilinae, ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi, in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam, in pago lobod. in Hantscuhesheim, vineam I a die presente, trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., XVII kl. febr. Signum Bubonis qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Ego Ruodolfus recognovi et scripsi.