Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 326 (Reg. 1412)


Datierung: 778 06 06
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hildrici, et Beccae coniugis eius in eadem villa. Anno X regni domni nostri Karoli magni regis. Gund. abbate.

Sub die VIII idus iunii, ego Hildrich et coniux mea Becca, pariter donamus pro remedio animae nostrae ut veniam peccatorum nostrorum mereamur, ad sanctum die mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisseoz sito, vbi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est rem nostram in lobod. in locis Hantscuhesheim, et Granisheim nuncupatis, quidquid in ipsis locis habere visi fuimus, tam mansis, campis, pratis, pascuis, silvis, peruiis, vineis, aquis, aquarumue decursibus, et mancipio Io nomine Gerulf, ad integrum a die presente de iure nostro in ius et dominationem sancti N. tradimus atque transfundimus, ita ut ab hac die habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis, liberum ac firmissimum in omnibus habeatis pontificatum. Si quis vero quod futurum esse minime credimus, si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris, vel proheredibus, seu quislibet ulla opposita persona contra hanc donationem a nobis factam venire temptaverit, aut eam infringere, vel inmutare voluerit, tunc inferat ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius duplam pecuniam sociante fisco auri uncias II, argenti pondera IIIIor multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. die et tempore quo supra, S. Hildrici, et Beccae coniugis eius, qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Haotilonis, Hugberti, Dachanti, Frickolfi, Friduuuini, Williberti, Nandrati, Helingi, Eckihardi. Ego Grimmarius rogatus scripsi hanc donationem, et subscripsi.