Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 325 (Reg. 1355)


Datierung: 777 10 25
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hartuuigi in eadem villa. Anno X regni domni nostri Karoli regis magni. Gund. abbate, VIII kl. Novembris.

Ego Hartuuicus pro remedio animae meae dono in Christi nomine ad sanctum mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisseoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est portionem meam de una vinea, quae iacet inter vineas s. Nazarii, in illo clauso ad Hantscuhesheim in Lobodungowe a die presente de iure meo in ius et dominium prefati mris., trado atque transfundo, ita ut ad ipsum sanctum locum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., die et tempore quo supra. S. Hartuuici qui hanc donationem tieri, et firmari rogavit. S. Autberti, Adalmanni. Samuel scripsit.