Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 322 (Reg. 1435)


Datierung: 778 06 27
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ratfridi in eadem villa, V kl. iulii. Anno X regni domni nostri Karoli magni regis. Gundelando abbate.

In dei nomine ego Ratfridus dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in pago lobodon. in Hantscuhesheim I mansum, cum casa, et scuria, et quidquid in ipsa marca visus fui habere, excepto Io stirpo, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, aquis, aquarumue decursibus, omnia, et ex omnibus, totum et ad integrum, et in Sicchenheim de prato ad duas karradas feni, et duo mancipia Vodilbret, et Theusuind, a die presente de iure meo, in ius, et dominium sancti Nazarii, trado atque transfundo, ita ut ab hac die habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis, liberam, ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse non credo, et reliqua usque: tunc inferat ad ipsum locum sanctum, vel ad agentes ipsius duplam pecuniam sociante fisco auri uncias II, argenti pondera IIII multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens ista donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die et tempore quo supra. S. Ratfridi qui hanc donationem fecit. S. Geroldi, Waltheri, Erkanfridi. Ego Grimarius rogatus scripsi.