Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 321 (Reg. 1131)


Datierung: 774 12 28
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Vogonis, et coniugis eius Cremildis in eadem villa, V kl. ian.

Anno VIIo regni domni nostri Karoli regis, ego Vogo et coniux mea Cremilt, donamus pro anima filiae nostrae Berthrudis ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est medietatem omnium rerum nostrarum quas in pago lobodon., id est in villa Hantscuhesheim possidemus, a die presente tradimus, atque transfundimus, ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., die et tempore quo supra. S. Vogonis, et coniugis eius Cremhildis qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Zuogonis. Ego Samson rogatus scripsi hanc donationem et subscripsi.