Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 308 (Reg. 423)


Datierung: 769 09 15
Ausstellungsort: Lorsch, publice

Donatio Rissuindis in eadem villa. Karolo magno rege. Gundelando abbate.

Ego in dei nomine Rissuint dono ad sanctum Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago lobod. in Hantscuhesheim vineam I, cui subiungitur Liubodonis res ex uno latere, ex alio Hagmeradus, de fronte strata publica, et I mancipium nomine Adalgard, a die presente trado atque transfundo, ita ut ab hac die ad ipsum locum sanctum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. publice XVII kl. octobr. Anno Io regni domni nostri Karoli regis. S. Rissuint quae hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Ego Harilandus scripsi.