Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 301 (Reg. 319)


Datierung: 768 09 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Humberti in eadem villa. Anno quo supra.

In Christi nomine sub die kl. sept. anno XoVIo regni domni nostri Pippini regis ego Humbertus dono pro anima Hucberti rem suam, quam ipse mihi tradidit manu potestativa, ad sanctum mrem. Christi Nazariura qui requiescit corpore in pago rinensi, in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, id est in pago lobod. in Hantscuhesheim, mansis, campis, vineis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, a die presente de iure meo, in ius, et dominationem sancti N. trado, atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps habeatis potestatem exinde facere quidquid volueritis. Si quis vero quod futurum esse minime credo, et cetera usque: cum cogente fisco auri dimidiam libram, argenti I pondus, multa componat, et presens ista donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die et tempore quo supra. S. Humberti, qui hanc donationem fecit. Ego Witlarius scripsi.