Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 302 (Reg. 264)


Datierung: 768 01 25
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Gautzeri. Anno quo supra.

Anno XoVIo regni domni nostri Pippini regis, ego Gauzerius pro remedio animae meae, complacuit animo meo, aliquid de rebus meis ad sanctum mrem. Christi Nazarium delegare, qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago lob. in Hantscuhesheim tertiam partem de Ia vinea, quae mihi de Mazzone provenit in portionem, a die presente, trado, stipulatione subnixa. Actum Laur., VIII kl. febr. S. Gauzerii qui hanc donationem fecit. S. Friduuali, Stanardi, Lantfridi, Maur, Erkehardi, Ramo. Ego Samuel scripsi.