Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 291 (Reg. 211)


Datierung: 767 08 28
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Liuthelmi in eadem villa.

Regnante domno nostro Pippine rege, anno XVo regni eius ego Liuthelm dono manu potestativa pro remedio animae meae et Witheri ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi, in monasterio quod vocatur Lauresham, hoc est rem meam in pago lobodonensi in Hantscuhesheim vineam I tenentem scamellum I, et terram ad vineam faciendam, trado atque transfundo, a die presente, ut deinceps ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius, omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., V kl. sept. S. Liuthelmi, qui hanc donationem fecit. S. Giselhelmi, Landonis, Ernust, Ruotberti, Wolfgrimi. Ego Samuel rogatus scripsi.