Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 290 (Reg. 151)


Datierung: 767 05 08
Ausstellungsort: Lorsch, loco publico

Donatio Gernandi eodem anno, et tempore facta.

Anno XV imperii domni nostri Pippini regis, ego Gernant pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio, seu et pro eterna retributione ut veniam peccatorum meorum apud deum invenire merear, per hunc donationis titulum dono a die presente ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, vel ad istam sanctam congregationem monachorum, quae ibidem deo servire videtur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatamque in perpetuum esse volo rem meam in Hantscuhesheim, hoc est unam vineam, quam de iure meo, in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in loco publico qui appellatur Laur., VIII idus mai. S. Gernandi qui hanc donationem fecit. Signum Sigebaldi, Dodonis, Ermenbaldi, Zobil, Theutmari. Ego Samuel rogatus scripsi.