Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 284 (Reg. 41)
Datierung: 766 04 09
In Christi nomine ego Wolfgerus pro remedio animae matris meae Buggaranae, vel pro aeterna retributione per hanc donationis kartulam sive testamentum dono a die presente ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito. Hoc est vineam meam in villa Hantscuhcsheim in pago lobodonensi ad integrum trado atque transfundo, de iure meo in ius et dominium sancti N. perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere pro utilitate ipsius monasterii volueritis liberam, ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse credo minime, et cetera omnia ut supra, usque: Actum in monasterio Lauresham publice, V idus april. S. Wolfgarii, qui hanc donationem fecit.