Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 283 (Reg. 62)
Datierung: 766 06 25
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine ego Liuthardus, pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio seu et pro externa retributione per hanc kartulam donationis sive testamentum dono a die presente ad sanctum mrem. Christi Nazarium, qui requiescit in corpore in pago rinensi in loco cui vocabulum est Laur., rem meam in pago lohodoninse in villa quae dicitur Hantscuhesheim vineam meam de cuius uno latere tenet Notbalt, de alio ratione sancti N. attingitur, et de una fronte tenent Berno, et Baldoino, ad integrum, de iure meo in ius et dominationem prefati mris. trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, et cetera omnia ut supra, usque: Actum in monasterio Lauresham, sub die VII kl. iulii. Signum Liuthardi qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Sig. Geraldi, Richulfi. Wiggarius scripsit.