Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 263 (Reg. 3186)


Datierung: 824 10 22

Donatio Liutwini ibidem. Anno XIo regni domni Luodowici imperatoris. Adalungo abbate.

Ego in dei nomine Liutuuin pro remedio animae meae, dono ad sanctum Christi mrem. N. qui requiescit in corpore in monasterio Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est rem proprietatis meae, in pago rinensi in villa Basinsheim, quidquid in ea videor habere, sicut mihi ex hereditario iure parentum meorum constare videtur, seorsum fratrum et sororum mearum divisa, quod ego singulariter usque in presens possedi et tenui, totum et ad integrum tam mansis, terris, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, domibus, aedificiis, omnia et ex omnibus, a die presente trado, atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die XI kl. nov. S. Liutuuini qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Eberhelmi, Ciluuardi, Reginhelmi, Wlfrih. Albuuini, Liuthelmi, Berethfridi, Nithardi, Gozonis. Ego Altuuinus scripsi.