Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 262 (Reg. 3354)


Datierung: 850 10 15
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Adaluuini in eadem villa. Anno Xo regni domni Luodowici imperatoris piissimi. Samuele abbate.

Ego in dei nomine Adalwinus pro animae meae remedio, seu propter pecuniam modo mihi necessariam dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio Lauresham, sito super fluvium Wisscoz, vel ad illam sanctam congregationem monachorum, quae ibidem sub venerabili viro Samuele episcopo atque abbate die noctuque domino deo deservire videtur, donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo. Hoc est rem proprietatis meae in Basinsheim, inter terram factam, et adhuc in silva faciendam, ad X iurnales, a die presente de iure meo, et cetera omnia usque: stipul. subnixa. Actum in monasterio Laur. Idus octobr. S. Adalwini, qui hanc donationem fecit. S. Ciluuardi, Welafridi, Geroldi, Grimoldi, Hucberti, Wolfheri, Egilberti. Ego Tiothroch monachus scripsi.