Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 247 (Reg. 440)


Datierung: 768 10 09 – 769 10 08
Ausstellungsort: Lorsch

Venditio Riphuuini prefati in Basinsheim. Facta anno primo domni nostri Karoli magni. Gundelando abbate.

Ego Riphuuinus fateor me vobis vendidisse, de terra arabili iurnales IIIIor in Basinsheimmer marcha, et accepi a vobis in pretio iuxta quod nobis complacuit atque convenit, caballum unum, et memoratam terram vestro misso presentialiter tradidi possidendum, et loca singula ubi iacebant assignavi, ita ut ab hac die habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis libero perfruamini arbitrio. Si quis uero quod futurum esse minime credo, et reliqua omnia ut supra, usque: Actum in monasterio Laur., sub die et tempore quo supra. S. Riphuuini, et Giselhelmi, qui hanc venditionem fecerunt. S. Racchionis, Ciluuardi. Ego Samuel rogatus scripsi.