Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 245 (Reg. 1096)


Datierung: 773 10 09 – 774 10 08
Ausstellungsort: Folcrad. mon.

Donatio eorundem et Riphuuini et Giselhelmi. In eadem marcha. Anno VI regni domni nostri Karoli magni, Gundelando abbate.

Nos in Christi nomine Massa et Stahal, Giselhelmus et Riphuuinus filii mei, donamus ad sanctum dei Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in monasterio Laur., ubi venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus. Hoc est in pago rinensi in Basinsheimmer marca, unum bivangum, vel haftunga, cum terra ex integro, qui circumcingitur ab oriente fluvio Suarzaha, a meridie Hepphenheimmere termino, ab aquilone in IIIIor rubis qui sunt contra ipsum monasterium, ab occasu illo lacu ubi Vodo stirpavit usque in Wisscoz. Infra istam terminationem, a die presente cum omnibus superpositis tradimus atque transfundimus, ut faciant actores ipsius monasterii de iam dicta re, quidquid profectuosum essae iudicaverint aecclesiae; et ad hoc faciendum liberam ac firmissimam habeant potestatem. S. Massae, Stahal, Giselhelmi, Riphuuini, qui hanc donationem fecerunt. Ego Folcradus indignus monachus scripsi.