Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 244 (Reg. 2116)
Datierung: 789 06 22
Ausstellungsort: Lorsch
Nos in dei nomine Stahal, et genitrix mea Massa, pro remedio animae nostrae donamus ad sanctum dei Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rinensi, in monasterio quod vocatur Lauresham, rem nostram in Basinsheimmer marcha, illum bifangum iuxta Suarzaha in loco qui vocatur Foroenbibiloz, quidquid ibi visi fuimus habere, et stirpatum, et proprisum ad stirpandum totum, de iure nostro, in ius et dominationem sancti Nazarii tradimus atque transfundimus, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum omni tempore proficiat in augmentum. Si quis vero quod futurum esse minime credo, et reliqua omnia ut superius scripta sunt usque: Actum in monasterio Laur., sub die X. kl. iulii. Sig. Stalo, Massae, qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Haganonis, Herimanni, Nandolfi, Ottonis, Tittonis, Lantwardi. Ego Reginbertus scripsi.