Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 222 (Reg. 2799)


Datierung: 804 03 25
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Badugisi in Bettenheim. Anno XXXoVIo regni domni nostri Karoli magni gloriosi imperatoris. Richbodone abbate.

Ego in dei nomine Badugis, pro remedio animae meae ad sanctum N. mrem. Christi dono, qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Richbodo abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo. Hoc est rem meam in pago rinensi in Betthenheim I petiolam de manso, et I vineam, quae ex uno latere subiungitur rebus sancti Nazarii, de alio tenet Wolfleoz, a die presente, de iure meo in ius et dominium prefati mris. trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum, et haec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die VIII kl. aprilis. Sig. Badugisi, qui hanc donationem fecit. S. Ruotperti comitis, Otgisi, Cazonis, Isanberti, Heriwigi, Hildibaldi, Marcoldi, Wolfberti, Hildibaldi, Adalingi, Eberhardi, Liutwini. Ego Reginbertus scripsi.