Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 221 (Reg. 1536)


Datierung: 779 06 27
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Altramni pbri. in Altdolfesbac, facta anno XI regni domni nostri gloriosissimi imperatoris Karoli magni. Helmerico abbate.

In Christi nomine ego Altramnus pbr., pro remedio animeae meae seu reverentia et amore sancti Nazarii, dono ad ipsius monasterium, quod vocatur Laur., in quo idem pretiosus mr. in corpore requiescit et miraculorum signis non mediocriter fulgescit, donatumque in perpetuum volo esse. Hoc est quid quid mihi domnus Helmericus abbas et fratres sui mihi in beneficium concesserunt, in loco qui dicitur Altdolfesbach, et quidquid in silva sibi adiacenti conlaborare, aut stirpare, vel aedificare seu attrahere potuero tam in peculio maiore, vel minore, quam in mancipiis sexus utriusque, mobilibus, et inmobilibus, omnia et ex omnibus, cum omni superposito aedificio, totum et ad integrum, trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, et reliqua omnia usque: Actum | in monasterio Laur., sub die V idus iulii. Sig. Altrammi pbri. qui hanc donationem fecit. S. Heimirici comitis, Guntramni, Berinonis, Albrath, Widrat, Walrammi, Zeizonis. Ego Samuel rogatus scripsi.