Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 211 (Reg. 2659)


Datierung: 799 03 13
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Hugimundi in Herulfesheim. Anno XXXI domni nostri Karoli magni. Richbodone abbate.

In Christi nomine sub die III idus martii, ego Hugimundus pro remedio animae meae dono ad sanctum Nazarium mrem. dei qui requiescit | in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, hoc est rem meam in Herulfesheim et in Leheim III mansos, et LX iurnales de terra araturia, et quidquid ibidem habere visus sum, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus, et mancipiis, his nominibus, Gerlach, et coniux eius Reginhilt, et infantes eorum V, Wolf, Ruothilt, Gerdrud, Munihilt, et infantem I, Theodolf, Gersuuint et infantes eorum III, Atta, et tres infantes, et quidquid in suppellectili habere videntur, exceptis tribus mansis, aliud totum et ad integrum tam maiora quam minora, mobilibus et inmobilibus, a die presente de iure meo in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo, et reliqua usque: Actum in monasterio Laur., tempore quo supra. Sig. Hugimundi clerici, qui hanc donationem fecit. S. Frickonis, Ruodingi, Filwola, Salemanni, Geruuini, Vodilhelmi, Adolonis, Willonis, Bernheri, Thindonis. Ego Reginbertus scripsi.