Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 210 (Reg. 1494)


Datierung: 768 – 778 (774/8?) 11 07
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Rantwigi in Herulfesheim. Anno XII regni domni nostri Karoli magni. Gundelando abbate.

In Christi nomine, sub die VII idus nov., ego Rantwing dono in elemosinam Berengrimi, quod ipse mihi tradidit, ad sanctum N. mrem. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., in pago rinensi, hoc est quidquid predictus Berngrim habere visus fuit in Herulfesheim, tam mansis, campis, terris, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, domibus, aedificiis, acolabus, mancipiis. omnia et ex omnibus, totum et ad integrum a die presente, trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, et reliqua, usque: auri uncias II, argenti pondera IIIIor ad partem ipsius loci persolvat. Actum in monasterio Laur Sig. Rantuuigi, qui hanc donationem fecit. Samuel scripsit.