Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 200 (Reg. 138)
Datierung: 767 04 24
Ego in dei nomine Dodo recogitans de peccatis meis, et audiens illud preconium Domini dicentis, date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis, idcirco pro dei intuitu, vel pro animae mae remedio, seu pro aeterna retributione per hanc kartulam donationis, sive testamenti, dono ad sacratissimum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., rem meam in loco Leheim nuncupato I mansum et quidquid ad ipsum mansum aspicit tam terris, mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, et quantumcumque in ipsa marcha habere videor, totum et ad integrum, a die presente de iure meo in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo, et cetera omnia usque: auri libram i, argenti pondera II, et: Actum in monasterio Laur., sub die VIII kl. mai. Sig. Dodonis qui hanc donationem fecit, et firmari rogavit. Ego Samuel rogatus scripsi.

