Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 199 (reg. 3168)
Datierung: 822 08 06
Si aliquid ad loca sanctorum vel in substantiam pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus. Idcirco nos in dei nomine Engelhelm et Mota coniux mea pro remedio animarum nostrarum, seu pro aeterna retributione ut nobis pius dominus peccata nostra dimittere dignetur in futuro, donamus pariter ad sanctum N. mrem. qui requiescit in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, res nostras in villa quae dicitur Thornheim, unum mansum indominicatum cum casa optima, et aliis aedificiis super impositis, cui adiungitur ex uno latere res sancti Bonifacii, de alio sancti Petri, de tertia parte via publica, et alios mansos serviles III, et terram arabilem, et prata quae ad ipsos mansos pertinere videntur, et in eadem marcha bifangos III, vel quidquid habemus proprietatis in villa supradicta quod in presenti tempore nostrae potestatis esse cognoscitur, tam mansis, terris, pascuis, pratis, peruiis, silvis, domibus, aedificiis, mancipiis, his nominibus, Othger, Erlegoz, Ruotleich, Albtrud, Ruotganc, Heio, Zeizman, Engilrat, Ruotbirg, Odalrat, Zeizlint, Willa, Wiccrat, Willihilt, Oda, Solburg, Wenida, Strada, Odilolf, Liudan, Ruotfrid, Adalfrid, Othger, Ruothart, Giselmar, Adalman, Dietpirg, Liubbirg, Megindruth, Suongart, Isindrut, Dietrat, Guoda, Lantsuuint, Seola, Sehsin, Witda, Zviso, Drebi, exceptis duobus mancipiis, Rethuuin et Noggo. De mobilibus invenies supra scriptum infra donationem Werinheri comitis, quae uno tenore donationum continentur, usque ad hoc: Signum Engilhelmi, et coniugis eius Motae qui hanc donationem fecerunt. S. Herimanni, Altuuini, Gerhardi, Engilrammi, Egilgeri, S. Gerharti, Wicrammi, Hugbaldi, Waltperti, Willonis, Liutwardi. S. Liutbrandi, Einhardi, Liboldi, Witboldi, Hademari, Wolfgeri.