Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 180 (Reg. 1806)


Datierung: 781 11 04

Donatio Ichae de Rorheim et aliis villis inscriptis. Helmerico abbate. Anno XVo regni domni nostri Karoli regis.

In Christi nomine sub die pridie nonas nov., ego Icha deo sacrata, pro dei intuitu, vel pro remedio animae meae, seu pro aeterna retributione per hanc cartulam donationis dono ad sanctum dei Nazarium mrem., qui requiescit in corpore in pago rininsi, in monasterio quod vocatur Lauresham, et cetera ut supra, usque: hoc est rem meam in pago rinensi in Rorheim, et in wormacinse in Hamme, et in Dinenheim, et in Rǒdolfesheim, et in Bermersheim, et in Eichinun, et in Alaesheim, tam mansis, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, vineis, domibus, aedificiis, mancipiis his nominibus, Ado et coniux eius Irminbirg, et infantem eorum, Ado, Walthere et coniux eius Dietbirg, et infantes eorum, Wolfsuuint, et Liubswint, et Eberhart, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum quantumcumque in iam dictis locis vel marcis habere visa fui, peculium utriusque sexus, in maiore vel minore, mobilibus et immobilibus, a die presente, et reliqua omnia usque: tunc inferat una cum cogente fisco, auri uncias III, argenti pondera VI solvat, et cetera usque: stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham. Sig. Ichae deo sacratae, quae hanc donationem fecit. S. Guntihardi pbri., Recchionis, Egisheri. Nortgeri. Ego Ruodolfus subscripsi.