Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 181 (Reg. 420)


Datierung: 769 09 01

Largitio Adonis in Elmersbach. Anno Io domni Karoli I. regis. Gundelando abbate.

Ego Ado in Christi nomine pro remedio animae dulcissimae neptis meae Osannae dono ad sanctum dei Nazarium mrem., qui requiescit in corpore in monasterio quod appellatur Lauresham, situm super fluvium Wisscoz, vel ad agentes illius, et servos dei qui ibidem deserviunt ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo. Hoc est rem meam in pago rinensi in Elimaresbach, iurnales II de terra, de uno latere Angelheri ad integrum a die presente, trado atque transfundo, ita ut ab hac die et deinceps omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, publice sub die kl. sept. Sig. Adonis qui hanc donationem feci. S. Stulore. Samuel scripsi.