In nomine dei omnipotentis. Heinricus divina misericordia laureshamensis abbas, universis Christi fidelibus, futuris ac presentibus in perpetuum. Apostolica commonemur institutione, ut bonum facientes non deficiamus, quod tempore suo metamus, precipue tamen necessitati sanctorum communicantes, quia talibus hostiis promeretur deus. Quocirca omnium Christi fidelium futurorum ac presentium noverit experientia, quia nos respectu supernae retributionis, atque advocati nostri Cuonradi illustris palatini comitis de Reno consensu et rogatu, ceterorumque fidelium ac fratrum nostrorum persuasu commoniti, dilectis fratribus nostris in Sconaugia, et vere Christi pauperibus, quedam loca inculta et saltuosa, infra terminum villae nostrae
Uirnheim
sita, partim agris, partim pascuis oportuna, certis limitibus determinata concessimus, quatinus ea iure hereditario teneant, excolant et possideant, veruntamen ab exstirpatione eiusdem silvae, et ab incisione lignorum quae banno sunt obnoxia, nisi ex licentia nostra prorsus abstineant. Atque ut proventus laboris eorum aecclesiae quoque nostrae fructuosus existat, ipsorum annuente coniventia statvimus, quatinus trecentos caseos, singulos precio denarii nostrae monetae loco decimarum annuatim persolvant, quorum triginta parrochiano de Virnheim, reliqui nostro successorumque nostrorum usui proveniant. De cetero ab omni infestatione alicuius pensionis, ab omni exactione iudiciariae potestatis liberi et immunes permaneant, et quicquid pro oportunitate sua in eisdem locis absque detrimento silvae elaborare vel excolere voluerint aut valuerint, ex huius nostrae concessionis auctoritate libera in omnibus faciendi potestate potiantur. Et ut huius concessionis et constitutionis nostrae soliditas postfuturis temporibus certior firmiorque teneatur, cartam hanc exinde conscriptam sigilli nostri impressione subterfirmavimus, nobiliumque ac probabilium personarum testimonio commendabiliorem fecimus. Testes, dies, locus, et annus, qui supra.
Astipulatur huic concessioni etiam diocesiani episcopi pontificalis auctoritas, et circa decimas quas baptismalis aecclesiae iustitia exigebat, canonica dispensatio.

